라틴어 문장 검색

et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
예수님께서는 성전 안에 있는 솔로몬 주랑을 거닐고 계셨는데, (불가타 성경, 요한 복음서, 10장23)
Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
그 사람이 베드로와 요한 곁을 떠나지 않고 있는데, 온 백성이 크게 경탄하며 ‘솔로몬 주랑’이라고 하는 곳에 있는 그들에게 달려갔다. (불가타 성경, 사도행전, 3장11)
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
사도들의 손을 통하여 백성 가운데에서 많은 표징과 이적이 일어났다. 그들은 모두 한마음으로 솔로몬 주랑에 모이곤 하였다. (불가타 성경, 사도행전, 5장12)
ibi nūllae erant aedēs magnae sed altae īnsulae, in quibus habitābant multae familiae.
거기에는 커다란 집들은 없었지만, 많은 식구들이 사는 높은 아파트 단지는 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma35)
mox ad Marcī aedēs advēnērunt.
그들은 곧 마르쿠스의 집에 도착했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat24)
ille numquam aedēs tam magnificās vīderat.
그는 이렇게 장대한 집을 본 적이 없었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat34)
ad aedēs igitur Hēliodōrī cucurrit, quae nōn longē aberant.
그래서 그는 멀리 떨어지지 않은 헬리오도루스의 집으로 달려갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat15)
Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis, et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et cancellos ante eas.
그는 ‘기둥 별실’도 만들었는데, 그 길이가 쉰 암마이고 너비가 서른 암마였다. 앞쪽에는 기둥들로 현관이 마련되었고, 기둥들 앞에는 차양이 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장6)
Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum.
그는 별실 뒤쪽 다른 뜰에 자기가 살 집을 같은 모양으로 지었다. 솔로몬은 또 그가 아내로 맞아들인 파라오의 딸에게도, 이 별실과 같은 집을 지어 주었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장8)
Wernerus deinde, cognatus ducis et miles illustris, pariter obiit, et in valle Josaphat in porticu basilicae S. Mariae Virginis et matris Domini nostri [0580A] Jesu Christi honorifice et catholice humatus est, octava die obitus nobilissimi ducis et principis sanctae civitatis Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:4)
Eodem anno Rorgius, qui dono regis Caiphas praeerat, infirmitate valida occupatus, longo tempore languit, donec tandem molestia corporis adaucta finem vitae fecit, et in stillicidio porticus ecclesiae Dominici sepulcri honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:5)
Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:4)
Precor itaque ut mei causa in aede tua illamcustodias;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:37)
Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius impendio timidus et de vita sollicitus, semper se ferro peti sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat, eosdemque compaginabat, lucis initio processurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 10:1)
Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION