라틴어 문장 검색

Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis loqueretur e luntre, et Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장3)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
24M Nolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 17:2)
illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portorus Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:1)
qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권248)
naviget hinc alia iam mihi linter aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권563)
in Tiberis ripa munera regis habet, pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum, ferte coronatae iuvenum convivia lintres, multaque per medias vina bibantur aquas, plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse fertur et ex humili sceptra tulisse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권505)
Orantem frustraque iterum transire volentem portitor arcuerat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 8:1)
nam corvus, Heliae datus olim ciborum portitor, hoc munus inplet sedule et inremotus excubat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.122)
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo, Et ad portitores csse delatam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2196)
Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:3)
portitor ille Charon;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:15)
durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:3)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION