라틴어 문장 검색

Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur ".
그러나 크핫인들은 들어와서 한순간이라도 거룩한 것을 보아서는 안 된다. 그랬다가는 죽는다.” (불가타 성경, 민수기, 4장20)
Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.
아삽 자손의 성가대는 다윗과 아삽과 헤만과 임금의 환시가 여두툰의 명령에 따라 제 위치에 서고, 문지기들도 저마다 책임을 맡은 대문에 서 있었는데, 그들은 자기들의 일자리에서 벗어날 필요가 없었다. 그들의 형제 레위인들이 그들의 몫을 준비해 주었기 때문이다. (불가타 성경, 역대기 하권, 35장15)
quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti?
악인들의 환성은 얼마 가지 못하고 불경한 자의 기쁨은 한순간뿐임을. (불가타 성경, 욥기, 20장5)
Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
행복 속에 나날을 보내다가 편안히 저승으로 내려간다네. (불가타 성경, 욥기, 21장13)
Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.
“내가 잠시 너를 버렸지만 크나큰 자비로 너를 다시 거두어들인다. (불가타 성경, 이사야서, 54장7)
Neque enim punctum puncto superpositum ullum efficit intervallum, velut si nihil nulli iungas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:13)
Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:7)
Positio sententiae de fide sanctae Trinitatis, sive unitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:4)
Superior autem eorum mansio tam dignitate quam positione dicenda videtur, a qua hi qui superbierint in hunc caliginosum et densum aerem detrusi dicuntur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:3)
qui loci quoque positione inferior, sicut inhabitatione deterior, inferni nomine non inconvenienter accipi potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:4)
Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:23)
Sicut ergo anima in corpore per substantiam suam magis quam per positionem localem dicitur esse, eo scilicet quod per propriae vigorem substantiae ipsum vivificet ac moveat, ac ne in putredinem dissolvatur custodiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:11)
Quis numerus punctum, quis linea quisue figura Plana uel equorum laterum, quis spera uocatur, Quis quadrus uel quis solidus, quis piramis aut quis Ciclicus est a se qui circumflectitur in se;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:25)
Hic legitur quid sit punctum, que linea curua, Recta uel equalis, que circumflexa uocetur Queue superficies piano contenta, profundum Ignorans altoquc carens, decurrit in equm;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:8)
Qualiter a puncto ducatur linea cumpar Proposite reddensque datam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION