라틴어 문장 검색

Et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero, nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuit quin caperer.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 11:1)
Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 13:1)
Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 5:1)
Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:2)
Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut saucii discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:3)
Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus ceciderat ferro poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 3:1)
Accepta igitur nocendi materia, Maximinus effudit genuinam ferociam, pectori crudo affixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 10:1)
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:1)
Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius cenaculum attracto, hortulanus deorsus in ipsa tabernacula derepit in quandam cistulam et superingesto delitescit orificio.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:5)
Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli;
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장31)
ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis spectabat, interdum ex puluinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 1:1)
ac si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 2:4)
artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex[eo]cogitauit ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:1)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION