라틴어 문장 검색

Jam enim in calumniis et praedis et aggravatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia vastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis invigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:8)
- Rex sedecim millibus congregatis, in secundo congressu Turcos a Jordane potenter effugavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 23:2)
cum quibus potenter et sine persecutione Jerusalem reversus est,
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:8)
quoniam potentes potenter tormenta patientur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:9)
Sicut enim "multis minatur, qui uni facit injuriam, " ita multos a maleficio faciendo removet, multaquemaleficia prohibet, qui vindictam in malefactores potenter exercet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:19)
"quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:13)
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
(ARCHIPOETA, IX31)
potenter aggreditur opus deo gratum
(ARCHIPOETA, IX66)
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:4)
Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:11)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
"Potentes potenter tormenta patientur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION