라틴어 문장 검색

Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:11)
ita sunt et nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam), aut sunt nomina rerum, quae sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inaequaliter a rebus abstracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:3)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)
cum loco instantiarum certarum nonnunquam suppositiones afferre pro exemplis cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:19)
Quod autem naturalis non potest hoc ostendere, declaratur sic accipiendo duas suppositiones per se notas, quarum prima est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:1)
Secunda suppositio est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:3)
Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:4)
Et per hanc suppositionem tenet argumentum ratione materie;
(단테 알리기에리, Epistolae 120:12)
"Potentes potenter tormenta patientur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:15)
cetera per parenthesin dicta sunt, id est per suppositionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3173)
et sciendum, nusquam diem sic potenter descripsisse Vergilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1153)
cui lecta potenter erit res, nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:23)
nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam, ubi non est, desiderari solet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:3)
illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 192:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION