라틴어 문장 검색

Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 2:2)
Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est pingue vallis solum rigantibus aquis, quae ex petris imminentibus manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 6:3)
iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt, ea, quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant barbari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 15:2)
Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 28:1)
Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 9:1)
Erat insula in flumine amplior ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 21:2)
Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 21:1)
nunc aerii plantaria vellet Perseos aut curru saevos frenasse dracones
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 72:1)
pars aerii fastigia muri cingit et ignotis iuvenem mirantur in armis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 582:1)
dictis fidens Cretheia proles calcat et aeriam quamvis perfertur ad ornum,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 119:2)
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 307)
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:6)
haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes aerium nivei montis liquere cacumen.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 8:1)
namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sorore flammati Phaethontis et aeria cupressu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:4)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)

SEARCH

MENU NAVIGATION