라틴어 문장 검색

Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
아합이 음식을 들려고 올라가자, 엘리야도 카르멜 꼭대기에 올라가서, 땅으로 몸을 수그리고 얼굴을 양 무릎 사이에 묻었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장42)
Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: " Requievit spiritus Eliae super Eliseum ". Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
예리코에서 온 예언자 무리가 멀리서 그를 보고, “엘리야의 영이 엘리사에게 내렸구나.” 하고 말하였다. 그러고 나서 그들은 엘리사를 맞으러 나와 땅에 엎드려 절하고, (불가타 성경, 열왕기 하권, 2장15)
Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram.
다윗이 눈을 들어 보니, 주님의 천사가 하늘과 땅 사이에 서서 칼을 빼어 손에 들고 예루살렘을 향하여 그 손을 뻗치고 있었다. 다윗은 원로들과 함께 자루옷을 입은 채 얼굴을 땅에 대고 엎드렸다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장16)
Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
그러나 다윗이 오르난에게 다가가자, 오르난은 밖을 살피다가 다윗을 보고 타작마당에서 나와 얼굴을 땅에 대고 다윗에게 절하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장21)
Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: " Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius ".
이렇게 불이 내려오고 주님의 영광이 그 집에 머무르는 것을 보고, 이스라엘의 모든 자손은 돌을 깐 땅바닥에 얼굴을 대고 엎드려 주님을 경배하고 찬송하며 “정녕 주님께서는 선하시고 그분의 자애는 영원하시다.” 하고 외쳤다. (불가타 성경, 역대기 하권, 7장3)
Ezechias autem etiam haec addidit: " Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini ". Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta.
히즈키야가 다시 말하였다. "이제 그대들은 주님을 위하여 자신들을 성별하였소. 가까이 다가와 희생 제물과 감사 제물을 주님의 집에 바치시오." 그러자 회중이 희생 제물과 감사 제물을 가져오고, 또 마음에서 우러나오는 사람마다 번제물을 가져왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장31)
Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: " Amen, amen ", elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram.
에즈라가 위대하신 주 하느님을 찬양하자, 온 백성은 손을 쳐들고 “아멘, 아멘!” 하고 응답하였다. 그런 다음에 무릎을 꿇고 땅에 엎드려 주님께 경배하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장6)
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo
그가 나에게 말할 때에 나는 얼굴을 땅에 대고 혼수상태에 빠졌다. 그는 나를 잡아 일으켜 세우고서 (불가타 성경, 다니엘서, 8장18)
Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
그런데 그자는 부정한 삯으로 밭을 산 뒤, 거꾸로 떨어져 배가 터지고 내장이 모조리 쏟아졌습니다. (불가타 성경, 사도행전, 1장18)
Qui et per potestatem tam mulieri quam caeteris mundanis praelatus est creaturis, et per sapientiam dignior, et per amorem ad ea quibus perfectio est pronior exstitit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:22)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Quo enim quisque a peccato remotior est, et ad bonum pronior;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:24)
Quamvis clericorum sim sorti coniunctus, homo tamen sum in peccatis conceptus et carnis lapsui sicut et ceteri homines naturaliter pronus exsistens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:2)
Quare ergo mulier primo fuit in cibi assumptione tentata quam masculus, quum maiori de masculo fuisset daemoni victoriae reputatum, nisi quia proniorem ad gulae appetitui concedendum mulierem quam masculum praevidebat?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION