라틴어 문장 검색

Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus Catholici ad iustum correxit dogma canonis, Quem statuere patres, dubioque errore remoto, Certa suae genti ostendit moderamina ritus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:12)
ex canalibus autem canon habet ordinata in transverso foramina respondentia naribus, quae sunt in tabula summa, quae tabula graece πίναξ dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장11)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio, et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION