라틴어 문장 검색

Inde etiam in Aristotelica atque Archytae prius decem praedicamentorum descriptione Pythagoricum denarium manifestum est inveniri;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:6)
quando quidem et Plato, studiosissimus Pythagorae, secundum eandem disputationem dividit, et Archytas Pythagoricus ante Aristotelem, licet quibusdam sit ambiguum, decem haec praedicamenta constituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:7)
Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur.
(카이사르, 아프리카 전기 36:3)
Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 52:3)
Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:10)
In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:3)
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:1)
adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:2)
quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:4)
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:1)
Iugerum quinque modios occupabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:2)
Iugerum sex modios postulat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:4)
Iugerum decem modios occupat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:1)
Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:2)
Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION