라틴어 문장 검색

hoc est gravitati solidi cujus ultima ratio ad Cylindrum praefinitum, (si modo Orbium augeatur numerus & minuatur crassitudo in infinitum, sic ut actio gravitatis a superficie infima ad supremam continua reddatur) fiet ratio aequalitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 17:11)
Sustinet ergo superficies infima pondus cylindri praefiniti. Q. E. D. Et simili argumentatione patet Propositio, ubi gravitas decrescit in ratione quavis assignata distantiae a centro, ut & ubi Fluidum sursum rarius est, deorsum densius. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 17:12)
Sestertio triciens, non quia non aliquando quinquagiens fuerint, verum et hac penuria colonorum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretium retro abiit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 7:4)
Quaeris an hoc ipsum triciens facile colligere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 8:1)
Vellem Africanae, quas coemeras plurimas, ad praefinitum diem occurrissent:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 3:1)
Neque enim angustius tempus praefinire possum, cum et municipium et agri de quibus loquor sint ultra centesimum et quinquagesimum lapidem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 6:2)
Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui Quae illi placerent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 227)
nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:3)
Tunc autem uir, qui post amixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:9)
Denique fertur, quia tricies maiorem pagani habuerint exercitum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:5)
Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:1)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 135:2)
quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:2)
De ipso autem muro, e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION