라틴어 문장 검색

Mulieres, pueri teneri et adhuc lactantes, quotquot in castris reperti sunt, alii trucidati, alii equorum pedibus conculcati, misero et lacero cadavere campos impleverunt, [0513A] destituti suorum auxilio gentilium de bello terga vertentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:9)
sive quod parvulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis, in plenitudinem perfectae aetatis adolescant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:27)
Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:4)
Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:1)
Uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma eiusque nomine appellata, cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 6:1)
"iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:6)
"Quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subvenire."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:27)
Eum rogavit unus e nostris haberetne venui lactem vel adhuc liquidum vel in caseum recentem inchoatum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:2)
Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:5)
Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:6)
"Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:2)
praesertim si ista quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:2)
nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est adhiberi solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:3)
Atque sane probabile est eius opinionem magis firmis et praegnantibus coniecturis fultam fuisse quam fuerat ea Columbi, cum enim duae illae magnae insulae, veteris et novis orbis, sint versus septentriones ipsa fabrica latae et exporrectae, versus austrum acuminatae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:4)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION