라틴어 문장 검색

Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praejudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:9)
Valet enim in re nova ad praejudicium, non solum praeoccupatio fortis opinionis veteris, sed et praeceptio sive praefiguratio falsa rei quae affertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:5)
sed spe jam facta, et iniquis praejudiciis sublatis, plus fortasse ponderis habebunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:3)
Quemadmodum etiam semper evenit ut invidia callide et in tenebris operetur ad praeiudicium cuiusvis rei optimae, veluti tritici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:7)
Principes enim, propter distantiam et sublimitatem fortunarum suarum a fortunis servorum et subditorum suorum, fructum hunc decerpere nequeunt, nisi forte (quo eum melius colligant) aliquos evehant et promoveant qui sint sibi tanquam socii et aequales, id quod saepenumero non sine praeiudicio fit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 3:4)
Ac tum demum nuncios et literas in patriam mittent in plantationis praeiudicium et dedecus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:15)
Circumspice insuper quas merces nativas regio illa producat, ut exportatio earum in loca ubi maxime in pretio sunt sumptus levet, ut usuvenit in nicotiano apud Virginiam, modo non sit (ut iam dictum) in praeiudicium intempestivum coloniae ipsius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:27)
Quod quia sine praeiudicio fieri non potest, melius esset ab huiusmodi ingenii hominibus omnino abstinere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:8)
Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit;
(카이사르, 내란기, 2권 32:4)
Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:5)
eodem subsidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장4)
sed creditores in solidum appellabant nec decorum appellatis minuere fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장3)
sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장7)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION