라틴어 문장 검색

"Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:58)
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:1)
non praematuri cineres nec funus acerbum luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI18)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur praemature factum quam mature:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:1)
Adpetis dominatum *petens praemature praecocem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:3)
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:9)
ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 5:2)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권298)
inde puellaris nacta est vestigia plantae et pressam noto pondere vidit humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권322)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:6)
inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION