라틴어 문장 검색

Iamque ego praemoneo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1929)
Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:8)
Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua caelo praemonuisse nefas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:1)
delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non est scripta quod ista legat, aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 18)
sed vox ab alto culmine Christi docentis praemonet adesse iam lucem prope, ne mens sopori serviat, ne somnus usque ad terminos vitae socordis opprimat pectus sepultum crimine et lucis oblitum suae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum12)
postquam ante ostium Me audivit stare approperat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 156)
ut Servium Sulpicium Messala contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius discrimen obiiciatur sibi, praemonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:4)
hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:6)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:1)
UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.3)
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes fataque uocales praemonuisse boues.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 537)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
quarta deinde vigilia signa profert, coeptumque opus adeo adproperatum est ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem viderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 107:1)
Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION