-
"adventus eius mille per miracula praenuntiatus ore vatum consono."
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1253)
-
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
-
Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:1)
-
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:1)
-
OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit.
- (세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:1)
-
mundus incanduit:
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:4)
-
omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent, sane cum sibi quipiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui, quippe cum dici non aequanimiter admitterem virum omnium litterarum vicinantibus rusticis quam institutis fieri remotioribus notiorem.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 1:2)
-
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
-
Quicquid agitur, praenuntiabatur;
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 1:4)
-
venit igitur qui ad reformandam et inluminandam eam venturus a deo praenuntiabatur, Christus ille filius dei.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:1)