라틴어 문장 검색

sic ait, et stridens sequitur convicia pinus per teneros crispata notos, et certa sub ipsum defertur stomachum rectoque inliditur ictu, sed resilit duro loricae excussa repulsu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 130)
ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:2)
bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:2)
Si quis " feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 5:4)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
nil tibi vina nocent, cum tua praependent demissae in pocula sertae, et mea deducta carmina voce legis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b12)
tegit extima limbi circite palla pedes, qui cum sub veste moventur, crispato rigidae crepitant in syrmate rugae, laevam parma tegit Phlegraei plena tumultus:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium7)
corpore exacto, longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus, capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:2)
nunc auro phaleras auroque sagittas cingulaque et manicas, ne coniuge vilior iret, presserat et mixtum cono crispaverat aurum, talibus heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권244)
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장28)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장19)
pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION