라틴어 문장 검색

terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 82)
Primus porro obnuntio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 228)
praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장21)
Isti vero praepostero officia permiscent, qui contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt, iudicant, et non amant, cum iudicaverunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:4)
Seneca Lucilio suo salutem Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 231)
quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 14:14)
Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.25)
lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in leuioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION