라틴어 문장 검색

anima autem convertatur in requiem suam, et sit libera, quae si pia est, cum Christo futura sit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:27)
Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:2)
sed quiete pia fungitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:10)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
Abel qui omnia referret ad Deum pia devotus mentis attentione, nihil sibi arrogans, ut superior frater, sed totum tribuens conditori quod accepisset ab eo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:9)
Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:1)
Cur non sit absurdum piis cohabitare facinorosos?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:2)
Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:1)
sed magis frequentibus commonita oraculis prophetarum, ad Dominum Deum suum pio rediret affectu;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:6)
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
O coelestium pulchritudo verborum, si quis se a decoro intellectu piae mentis examinet!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:2)
Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 6:1)
adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:3)
Qui proditoris metuens crimen, impendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis affectavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 6:1)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION