라틴어 문장 검색

isque ibi concretus magnos dolores moveat, oculosque obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 7:4)
at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora5hiantium fossarum competant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:4)
Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:1)
quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 3:1)
Itaque obiectu asinae cum superiectumeblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 4:2)
contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:2)
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 41:2)
Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum cernimus et flecti medicina posse videmus, id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:6)
namque voluptatem praesagit muta cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:8)
denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, adfigunt avide corpus iunguntque salivas oris et inspirant pressantes dentibus ora, ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:14)
Mala praesagit Aruns.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권22)
et nota aliter dici caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est obcaecaturum, absconsurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 192)
quidam autem dicunt hunc Phineum, ob divinitatem a Thracibus regem cooptatum, consilia divina prodidisse et obcaecatum adpositis harpyiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20926)
unde eo occaecato Ulixes pertulit tempestatem, qui ad eum venit derelicta Calypso, cum qua decem annis fuerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6783)

SEARCH

MENU NAVIGATION