라틴어 문장 검색

Cum enim Caesar senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra, arrepto brachio eius, levans dixit sperare se eum senatum non tam parvi habiturum ut dimittere illum vellet donec uxor somnium melius somniasset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:5)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
An ut tu quoque me cum rea falsis criminationibus agiteris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:4)
Meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideret perhorrescerem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:7)
De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:2)
certe non augure falso prodigii patuere minae, frustraque peracto vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:2)
"Per somnos mihi, sancte pater, iam saepe futura panduntur multaeque canunt praesagia noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:236)
praesagia luserat error et dedit augurium regnis infantia linguae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae56)
occulto fallitur ille omine nec capitis sentit praesagia fixi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:199)
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes, tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo clarior et doctae spirant praesagia rupes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:10)
Non omiserim praesagium Tiberii de Servio Galba tum consule;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장4)
enimvero Tiberius foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compul- sam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장2)
sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장5)
atque ibi defunctus fatale praesagium implevit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장6)
ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION