라틴어 문장 검색

quae mechanicis humani artificii usurpata fallaciis, sed vivo fonte naturae scaturientis, totum corpus decoris afflaverat ornamento.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:3)
Homines etenim sola humanitatis specie figurati, interius vero belluinae enormitatis deformitate dejecti, quos humanitatis chlamide doleo investisse, a terrenae inhabitationis patrimonio vos exhaeredare conantur, sibi terrenum funditus usurpando dominium, vos ad coeleste domicilium repatriare cogentes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:4)
Post hujus inscriptionis solemnitatem, dexterae manui continuae depictionis fatigatae laboribus, sinistra manus tanquam sorori fessae subveniens, picturandi officium usurpabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:18)
Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:7)
siquidem trecentorum cubitorum longitudinem, et quinquaginta cubitorum altitudinem, et triginta cubitorum altitudinem servandam esse praescripsit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:13)
XXIV, 18), tot dies observavit S. Moyses in monte Sina, et demoratus est, cum praescripta Legis acciperet?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:5)
Unde nunc jam non poenae praescripti sunt dies quadraginta, sed vitae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:8)
ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:9)
Quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:27)
Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:5)
quia inverecunda iniquitas quae usurpat indebita, nec reveretur auctorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:8)
Vere enim tamquam latitudo non fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, hoc est, terrae possessione:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:4)
Nec vox accusatoris ulla (licet subditicii) in his malorum quaerebatur acervis, ut saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:1)
Vehementius hinc et deinde Constantius, quasi praescriptum fatorum ordinem convulsurus, recluso pectore patebat insidiantibus multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:1)
Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION