라틴어 문장 검색

Venit etiam et legatus Hadefonsi regis Galleciae et Asturiae, nomine Froia, papilionem mirae pulchritudinis praesentans.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 124:2)
Signa quoque Maurorum in pugna sublata et domno regi praesentata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 135:2)
et regi de Saxonia reverso arma ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:2)
Quibus obviam mittens inter Vercellis et Eporeiam eos sibi fecit praesentari;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:3)
"Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat, et protinus Quam vellem inquit Per fidem nutum meum precibus tuis accommodare!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:28)
Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur exanimi, nolumus tamen passiones servorum dei quasi vice talionis paribus suppliciis vindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere volumus, ut vivi et nulla corporis parte truncati vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:4)
Quid enim volumus, nisi te comprehendi et praesentari et servari, ne pereas?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:3)
Itidem et nostra ratio est, ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 72:2)
licet non subintrent sensus, propter absentiam spiritus animalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:16)
aqua non subintrat rimas minores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:11)
in vase nonnihil clauso, sed subintrante aere, ad putrefactiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:14)
Etenim animorum praeoccupatio sermonum semper postulat praefationes, instar fomentationis ante unguentum, quo unguentum mollius subintret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:9)
Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:7)
sciendum tamen in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10313)
aut quod gratiam eam castae non praesentat uxori Iuppiter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1443)

SEARCH

MENU NAVIGATION