라틴어 문장 검색

Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: " Cur non observas mandatum regis? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장3)
Accitisque scribis regis ?erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die ?scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장9)
— Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:5)
Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:7)
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 52:7)
in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annis obtineat;
(카이사르, 내란기, 1권 85:17)
qua miseri scapulas tutabimur arte?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:53)
vastator Achivae gentis et Epirum nuper populatus inultam praesidet Illyrico;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:133)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
mox undare foro victrix opulentia linguae tutarique reos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:11)
non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:155)
nec pignora curas plus tua quam natos, dederat quos ille monendos tutandosque tibi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:22)
tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:5)
quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic praecipit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:2)
castris aestivis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui fine Augusti et initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION