라틴어 문장 검색

Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 502:1)
interim Dardanorum altera manus, quae circumducta erat, ignara cladis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relicta cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 223:1)
Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:6)
Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:5)
Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 15:2)
agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 285:1)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)
Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret, praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 49장1)
Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:2)
addunt pavorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 157:2)
forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 102:2)
Jam die appropinquante, Balas doli sui non immemor, Turcos centum armis et loricis munitos castro Amacha induxit et per mansiunculas praesidii hac et illac insidias inclusit, ut sic Baldewinum cum suis ingredientem vivum comprehenderent, suaeque ditioni submitterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:1)
Et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:2)
Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 78:1)
Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis.
(카이사르, 내란기, 3권 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION