라틴어 문장 검색

Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:1)
Ludewicus imperator dedit Druoa goni fratri suo regimen et cathedram episcopalem Metensiae civitatis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 42:2)
Tamen cum adhuc esset in pertinatia et videns Guntharium de loco suo avulsum Hilduvinum quendam nepotem eiusdem, die sancto theophaniae cum uno tantummodo episcopo Leodiae de Aquis ad Coloniam misit episcopum ordinandum et cathedram huius regiminis inrationabiliter obtinendam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:3)
praesul dedit hoc mihi pallium
(ARCHIPOETA, I154)
et de nobis praesules nostri cogitarent,
(ARCHIPOETA, IV94)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
(ARCHIPOETA, V36)
cum de praesulibus male quisque loquatur avaris,
(ARCHIPOETA, VI31)
Praesul urbis Agrippinae,
(ARCHIPOETA, VIII1)
"Aut in mea cathedra sedere debui aut episcopus esse non debui,"
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 7:4)
Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus inlicite diceretur.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 7:6)
"Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui."
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:9)
Siquidem haec res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:18)
Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION