라틴어 문장 검색

"Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:46)
Iste autem sermo cum ab eis qui aderant pro cuiusque facultate ac studio foris ventilaretur, multos habuit contradictores.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 3:2)
Si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda inponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita adtollere, sed insultatione adulatoria ventilare?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:17)
et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: "Quid sunt haec?". Et dixit ad me: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장2)
et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장4)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장46)
Quod excitatur uentilante doctrina
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 12:1)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)
quid pulchra vocabula pigris praetentas vitiis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:125)
dextra movet iaculum, praetentat pallia laeva;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:289)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
sic Amphioniae pulcher sudore palaestrae Alcides pharetras Dircaeaque tela solebat praetemptare feris olim domitura Gigantes et pacem latura polo, semperque cruentus ibat et Alcmenae praedam referebat ovanti;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:326)
Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:2)
Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장1)
loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION