라틴어 문장 검색

nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie augeri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 4:7)
spectantur ante acta dictaque, ex praeteritis enim aestimari solent praesentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:2)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:35)
Ergo leonis capite monstratur praesens tempus, quia conditio eius inter praeteritum futurumque actu praesenti valida fervensque est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:1)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae injuriae considerabat, vere ebrius erat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:8)
"Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 28:6)
tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 165:1)
nam quia in aeternitate, nihil praeteritum aut futurum, sed tantummodo praesens, idcirco adverbio temporis praesentis, pro aeternitate est usus dicendo, hodie, pro aeternaliter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:34)
expertus quidam participium praeteriti temporis [sed] vim praesentis habere volunt, quia praesens deficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6761)
officia enim in deos, licet aeternam habeant gratiam, et spectent tam praeteritum quam futurum, tamen in praesenti plus valent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2075)
heros hoc nomen non tantum praesentis est virtutis, sed et praeteritae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4642)
si enim dixeris 'decet metuisse', incongruum est, quia 'decet' praesentis est, 'metuisse' praeteriti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 942)
sane cum praesens tempus belli loquitur, bene praeteritum intulit 'diripuere'. et more suo interiecit aliud:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2832)

SEARCH

MENU NAVIGATION