라틴어 문장 검색

Porro praetervecti artes veteres, intellectum humanum ad trajiciendum instruemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:1)
levi mentione eam transmittentes, et ad disputandi formulas properantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:4)
Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:1)
ut fit in natura consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:14)
ut necesse sit ista leviter transmittere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:3)
Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:4)
At calidum et virtus magnetica, postquam tramissa fuerint vel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:6)
Hoc autem pro certo ponendum, lucem semper in corpore aequali aut excipi et transmitti, aut resilire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:12)
defossione corporum in terra (qualis fertur apud Chinenses esse confectio porcellanae, ubi massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad haeredes, tanquam minerae quaedam artificiales);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:18)
Attamen rationi videatur magis consentaneum ut qui liberos relinquunt maiorum futurorum temporum curarunt, ad quae satis norunt charissima illa sua pignora oportere transmitti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:5)
Alii distinctionem aliquam semper in promptu habent, et plerunque hominum ingenia subtilitate perstringendo rem praetervehuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:14)
Porro autem qui simul et semel sortem asserit de relapsu periclitatur, cum enim praetervectum tantas angustias se sentiat ad ingenium redibit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:21)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis rudimenta transmisi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:13)
Uel uirides campos transmittere uel subire siluas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION