라틴어 문장 검색

solus Dolabella Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장6)
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장1)
igitur in praetorium accepti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장18)
stare in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et ducum caedibus ovantem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장6)
bis ouans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:2)
centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:3)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
nam neque Romam amplius rediit [s]et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui Speluncae nomen est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa sunt, multisque conuiuarum et ministrorum elisis praeter spem euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 39장 1:4)
atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 2:2)
quas ob res ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:1)
nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 2:1)
Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 24:2)
Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoria - quippe omnes hostes aut in fugam effusos aut in acie cecidisse credebant - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 23:2)
ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 9:2)
"ite deserto rege ovantes!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 17:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION