라틴어 문장 검색

sed rex Niliaci litoris invido fervens felle iubet praevalidam manum in bellum rapidis ire cohortibus, ferratasque acies clangere classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae13)
"tenera, aspera, dura, docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae, sola igitur rapui quidquid Styx abdit avaris gurgitibus, nobis ditissima Tartara debent quos retinent populos, quod volvunt saecula nostrum est, quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum, qui fit praevalidas quod pollens gloria vires deserit et cassos ludit fortuna lacertos?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1142)
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:7)
Ah nimium ne sit mihi fertilis illa nec se praevalidam primis ostendat aristis!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:14)
quae generosius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentis classe cita reparavit oras.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 375)
at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:2)
Non sentis, si illum muliebriter tuleris?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:3)
Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt, nihil perit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 141:1)
excidit ante pedes elapsum pondus et ictus destituit frustraque manum demisit inanem, ingemuere omnes, rarisque ea visa voluptas, inde ad conatus timida subit arte Menestheus cautior, et multum te, Maia crete, rogato molis praevalidae castigat pulvere lapsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권268)
nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus pari viribus animo circumventus tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 461:2)
pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 45:1)
De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:1)
duas praevalidas urbes, magno inter se maris terrarumque spatio discretas, de imperio et opibus certare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 586:1)
si foris non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 597:2)
cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non si Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 730:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION