라틴어 문장 검색

obice obiectione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4213)
defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in con- trariis causis quasi vare positus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 4:1)
nam Curio tui cupidissimus, quoi omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 1:3)
si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:4)
Objectio est, quod quantitatum evanescentium nulla sit ultima proportio;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:1)
Verum haec Objectio falsae innititur hypothesi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 60:3)
& si sonus corporis prioris non superat sonum posterioris objectio cessabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:5)
Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 29:1)
Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur, atque ita, dum ille peragitur reus, sedimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:2)
sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 30:2)
etenim sufficere debere, quod satirae obiectio famam mihi parasset, sed sibi infamiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:5)
tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:2)
ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION