라틴어 문장 검색

Wascones, qui trans Garonnam et circa Pirineum montem habitant, propter sublatum ducem suum nomine Sigiwinum, quem imperator ob nimiam eius insolentiam ac morum pravitatem inde sustulerat, solita levitate commoti coniuratione facta omnimoda defectione desciverunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 236:1)
Eodom anno heretica pravitas orta est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 56:5)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
Ecce mee proditor pravitatis fui,
(ARCHIPOETA, X53)
Cavenda igitur est non sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 21:1)
SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 2:1)
Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 3:1)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:1)
Hoc igitur quod est unum simplexque natura prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:1)
Leuis atque inconstans studia permutat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:21)
etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:15)
Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 1:1)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION