라틴어 문장 검색

Maiores mihi restant Deo gratiae referendae quam cuiquam in orbe viventi, quia hoc, quod meus animus videre super omnia cupiebat, nunc corporali mihi visu est concessum aspicere, et hoc mihi Deum credo praemium concessisse propter nimium desiderii mei affectum, et quia mei voluit exaudire preces importune precantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:3)
Discat ergo prudentia vestra meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:25)
Res enim pluries quam semel a quocunque petita carissimae videtur emptionis iure deberi, et ideo meae potius quam suae debetis petitioni favere, quia quod peto unica sibi, mihi vero duplici ratione debetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:11)
Sed quaeres forte quid sit mulieri agendum, si suus dilectus amator pro alterius mulieris amplexibus licentiam ab ipsa precetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:1)
Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:2)
Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:7)
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
Age iam precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis expone.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:28)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Ergo vota, preces, animos fundamus in illum, Vt nostris faueat uotis, ut uota secundet Qui solus complere potest, nec tarda sequetur Mens diuina preces, si mens legauerit extra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:13)
Gramatice paciens sine line repulsam, Deffendens sese propria racione, figura Excubat ante fores artis ueniamque precatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:18)
Ars admittit eam, ueniam largita precanti, Nec fouet in gremio sed tamen sustinet illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:19)
Explentur mandata dee uotisque fauetur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:13)
Econtra stat firma Fides que spernere natum Imperat, ut summo faueat Natura parenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:12)
Nec hec sola fauent Fronesis conspectibus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION