라틴어 문장 검색

Decreto, inquit, suo Athenienses caverant, ut qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 3:1)
alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:10)
In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 6:2)
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 5:2)
Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant sive acciri iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:5)
Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 9:1)
Nam qui iure prendi potest et in vincula duci potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 9:2)
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 4:1)
nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:4)
. . Nam de qua re disceptatur in in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 8:2)
Numnam in plateas Londini immitterent, ut vigiles scilicet eum prehenderent et coram aliquo ex iusticiariis pacis sisterent, unde omnia quae egerant per examinationem proderentur?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:14)
Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum, servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse;
(카이사르, 히스파니아 전기 20:4)
Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:7)
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
(카이사르, 내란기, 1권 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION