라틴어 문장 검색

sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 7:3)
Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 9:2)
"Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:33)
Positio sententiae de fide sanctae Trinitatis, sive unitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:4)
Testimonia prophetarum de Trinitate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:11)
Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 4:1)
Tertius liber superposita replicando diligentius de potentia, et sapientia Dei, et bonitate, in quibus Trinitas consistit, perfectius inquirit ac disserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 5:1)
Primo itaque hanc fidei summam ponamus, de unitate scilicet ac trinitate divina;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:8)
Quippe cum dicimus deos, aut dominos seu creatores, rerum quemdam numerum ostendimus, quarum unaquaeque Deus sit, aut Dominus sive Creator cum in individuitate nulla rerum possit esse multitudo, unde et individuam dicimus Trinitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:29)
quaedam conjunctim tantum et non sigillatim, ut trinitas de tribus tantum personis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:2)
Unde Augustinus De Trinitate lib. VII, cap. 7:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:4)
Hac autem fidei summa circa unitatem ac trinitatem proposita, superest ut adversus inquisitiones dubitantium, congruis etiam similitudinum exemplis defendamus atque astruamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:11)
Quod diligenter beatus attendens Augustinus cum difficillimum de Trinitate illum exponere vellet locum, quod videlicet Evangelista Joannes exorsus est, dicens [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:13)
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
Nec solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem, ut dictum est, describendam convenit, verum etiam ad persuadendum hominibus divini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decrevisset assumere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION