라틴어 문장 검색

proceres autem ideo secundum Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7405)
an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet - quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus - , haec, quae vitam omnem continent, neglegentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 16:1)
Scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii, excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 130:2)
scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 130:2)
sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:2)
at sumus inquit principes civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:10)
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:2)
" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ?
(세네카, 행복론, Liber VI 90:1)
Princeps civitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae memorabile putavit spectaculi genus novo more perdere homines.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:4)
Constituit bonos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus et cum magno tormento ad castigandum veniat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 133:1)
profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium habebat et filiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.2)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
Euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos quae agerentur, professi erant, tollendos curavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 139:1)
petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, T. Sempronius Gracchus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 151:2)
Haec quidam Richardus, princeps Salerni civitatis Italiae, de genere Northmannorum, proximus Tankradi, intuens, moleste accepit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION