라틴어 문장 검색

Ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:60)
Nunquid proprie ibi dictum sicut hoc loco principaliter?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:2)
Nisi forte cum ibidem statim additum sit, non in tempore, sed per respectum temporalis generationis ejusdem Filii ex matre, id dictum est, ut videlicet haec principalis et prima sit, quae est aeterna, per quam ab aequalitate Patris non receditur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:10)
Sed de hoc plenius tractandum postmodum reservamus, cum de divina potentia principale tractandi se obtulerit negotium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:25)
Ipsa quippe ejus dispositio, quam in mente habuit ab aeterno, ejus actio dicitur, cum ad effectum perducitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:4)
Ita etiam post rei completionem, sicut ante in eodem proposito dispositionis consistens, ut ita id scriberemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:6)
ut in nullo ejus dispositio possit errare, nihil eam penitus possit latere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:4)
Nihil quippe nisi ex divinae dispositionis ordinatione contingere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:8)
inopinatum quantum ad nos vel creaturarum naturam intelligunt, non quantum ad divinae providentiae dispositionem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:13)
Si quid etiam tale quid velit ac disponit facere, quod in ejus non sit potestate, vel quod sine dispositione ipsius aeque fieret, in hoc liberum arbitrium non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:13)
et quamvis ea casu facimus, nihil tamen, quantum ad ipsum, casu fit, cujus providentia cuncta praecedit, et ex ejus dispositione quidquid agimus contingit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:9)
iste vero ex ipso tantum suam habet nobilitatem et eam sibi a nullo stipite derivatam assumpsit, sed ex sola suae mentis optima dispositione retinuit ortam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:8)
Est igitur meum ad praesens propositum et principalis intentio, quae me ad vos venire suasit, me et mea vobis offerre servitia vobisque supplicare attente, ut ea dignetur suscipere gratia vestra;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:4)
Nam quum omnibus quae fiunt in saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum radix et causa principalis est postulandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 11:5)
Sed in plebeia probitas ex solius animi innata virtute optima mentis dispositione procedit, et sic quasi naturale censetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION