라틴어 문장 검색

ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.
그러나 그것은 불로 단련을 받고도 결국 없어지고 마는 금보다 훨씬 값진 여러분의 믿음의 순수성이 예수 그리스도께서 나타나실 때에 밝혀져, 여러분이 찬양과 영광과 영예를 얻게 하려는 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장7)
argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 1:12)
Quo enim fides nostra, id est Christiana, inquiunt, difficilioribus implicita quaestionibus videtur, et ab humana ratione longius absistere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:8)
et de his quae praecipue majoribus implicita quaestionibus videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:4)
Argumentum non apparentium, hoc est probatio quod sint aliqua non apparentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:13)
" Idem libro secundo Quaestionum Evangeliorum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:77)
Hinc et beatus meminit Augustinus lib. Quaestionum octuagesimo tertio, cap. 44.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:3)
Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in sanctis libris continentur plurimum valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:9)
Non possunt schismatici, non possunt deesse haeretici, nec inter scorpiones et serpentes tutum patebit iter, sed semper ad probationem vel excitationem fidelium habebit mater Ecclesia sub Christi nomine multos quos coleret Antichristos, pro quibus ingemiscens quotidie dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:11)
) Sufficiebat eis quaestiones quas audiebant, dissolvere, et sui temporis dubitationes terminare, posterisque exemplum relinquere, cum similibus si forte acciderint, operam dare, bene inquies, si acciderint, et tunc arma sumenda cum hostis imminerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:29)
Idem in primo Topicorum, cum propositionem et quaestionem et conclusionem definisset et suis singula proprietatibus distinxisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:1)
Rursus Boetius in praedicto libro Topicorum, ut jam supra meminimus, cum illam quaestionem, Utrum idem sit utile quod honestum, de diffinitione esse docet dicens secundum haec quomodo diffinitioni est aggreganda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:6)
Augustinus libro Quaestionum ad Orosium, cap. 11:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:28)
XVIII. Non arbitror autem hoc quoque ab hac quaestione alienum esse, quomodo scilicet hanc fidem Trinitatis soli Christiani teneant, et non etiam vel Judaei vel gentiles.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:1)
Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION