라틴어 문장 검색

erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 2:2)
Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 36:1)
Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 10:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Torrentur viscera flamma, Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:39)
squamea pro squamosa, ut frondea pro frondosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2181)
teretis truncos 'teres' est rotundum aliquid cum proceritate, ut incumbens tereti Damon sic coepit olivae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2071)
dicendo autem 'multa' ostendit corporis proceritatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5862)
haec autem comparatio pertinet ad solam corporis proceritatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7639)
hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:3)
atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:4)
Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:3)
Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 6:1)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION