-
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
- (아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
-
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
- (아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
-
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat:
- (아풀레이우스, 변신, 8권 14:1)
-
proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit
- (아풀레이우스, 변신, 8권 17:6)
-
Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 27:4)
-
Iamque ad extremam insaniam vecors suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios villaticos, feros atque immanes, assuetos abiecta per agros, essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecipit.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 33:6)
-
protenus enim nancti praedam iacentem miserum illum adulescentem frustatim discerpunt.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 34:2)
-
Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 12:1)
-
Quin et paucis diebus elapsis rex proclamatus est per nomen Edwardi Sexti, ne gladio quidum uno pro caussa regis Henrici evaginato.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:9)
-
Ita tamen ut post fines huiusmodi levatos et solenniter proclamatos, haberet subditus spatium quinque annorum post titulum suum devolutum ad ius suum recuperandum aut saltem vindicandum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:4)
-
Quodque etiam antequam ingressus esset homagium fecisset Deo e fastigio turris per patrem patratum proclamando se recogonoscere et confitere regnum illud se recuperasse auxilio omnipotentis Dei, et gloriosae viriginis, et beati apostoli Iacobi, et sancti patris Innocentii Octavi, egregiam sibi insuper operam praestantibus praelatis, nobilibus, et populis suis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:4)
-
Traditur etiam hodie narratio quaedam faceta cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam praecipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frustra innumera discerpsisse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:3)
-
Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant?
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:19)
-
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus nomen, et insanum gemino proclamat ab ore eunuchumque vetat fastis accedere Ianus:
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:188)
-
"vellite" proclamant "socii, iam vellite funem.
- (클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:323)