라틴어 문장 검색

a cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장55)
una autem statutio tigni hanc habet utilitatem, quod ante quantum velit et dextra ac sinistra ab latere proclinando onus deponere potest.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장46)
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장47)
insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter figatur habens tympanum versatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi numero quadringenti convenientes denticulo tympani inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장4)
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장1)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION