라틴어 문장 검색

propterea quod ab istis proclivior et magis in propinquo sit transitus ad nova et hactenus non inventa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:6)
Proclive enim foret credere, quod rationes quanti rationes virtutis adaequarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:2)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:7)
Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:12)
Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.
(카이사르, 아프리카 전기 10:7)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium84)
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장1)
Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἈΠΟΣΤΉΜΑΤΑGraeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΊΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장20)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장39)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION