라틴어 문장 검색

Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 5:1)
Aulici etiam (licet apud Gallos ludos facere in proclivi non sit) ad regis nutum se componebant, satis gnari rationes status ab ea parte stare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:7)
altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et praecipitia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:18)
via certe compendiaria, sed praecipiti, et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:5)
At Innata inhaerent naturae ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:3)
Ex qua conformitate, praeter ipsam observationem similitudinis, quae ad multa utilis est, proclive est insuper colligere et formare illud axioma;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:5)
propterea quod ab istis proclivior et magis in propinquo sit transitus ad nova et hactenus non inventa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:6)
Proclive enim foret credere, quod rationes quanti rationes virtutis adaequarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:2)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:7)
Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:12)
ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:2)
Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.
(카이사르, 아프리카 전기 10:7)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION