라틴어 문장 검색

idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
그러므로 이제 내가 예로보암 집안에 재앙을 내리겠다. 예로보암에게 속한 사내는 종이든 자유인이든 이스라엘에서 잘라 버리겠다. 그리하여 똥거름을 말끔히 치우듯이 나는 예로보암 집안을 치워 버리겠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 14장10)
Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius.
지므리는 임금이 되어 왕좌에 앉자마자 바아사의 온 집안을 쳐서, 그에게 딸린 사람 가운데 일가든 친구든 사내는 단 하나도 남겨 두지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장11)
Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.
‘나 이제 너에게 재앙을 내리겠다. 나는 네 후손들을 쓸어버리고, 아합에게 딸린 사내는 자유인이든 종이든 이스라엘에서 잘라 버리겠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장21)
Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.
그러면 아합의 온 집안이 망할 것이다. 내가 아합 집안에 딸린 사내는 종이든 자유인이든 이스라엘에서 잘라 버리겠다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장8)
procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
요탐의 아들은 아하즈, 아하즈의 아들은 히즈키야, 히즈키야의 아들은 므나쎄, (불가타 성경, 역대기 상권, 3장13)
Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
그러나 아비야는 세력이 커졌다. 그는 아내 열넷을 거느리고 아들 스물둘과 딸 열여섯을 두었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 13장21)
Porro pro filiis Aaron, sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum dispositi erant nominatim viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et omni, qui recensitus erat inter Levitas.
사제 성읍에 딸린 들에 사는 아론의 자손 사제들 경우에는, 성읍마다 따로 지명된 사람들이 사제 가문의 모든 남자와 족보에 오른 모든 레위인에게 몫을 나누어 주는 일을 맡았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 31장19)
Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis.
또 너는 내가 준 금은 패물들을 가져다가, 남자 형상들을 만들어 놓고 그것들과 불륜을 저질렀다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장17)
sicut scriptum est in lege Domini: " Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ",
주님의 율법에 “태를 열고 나온 사내아이는 모두 주님께 봉헌해야 한다.”고 기록된 대로 한 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장23)
Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
그러므로 나는 젊은 과부들이 재혼하여 자녀를 낳고 집안을 꾸려 나가, 적대자에게 우리를 헐뜯는 기회를 주지 않기를 바랍니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 5장14)
II, 9), sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus et saecula, unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem, nativitati ejus impartiens, ac sic ingenito, perfecto, aeternoque Patri, unigenitus, et perfectus, et aeternus est Filius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:10)
Quid itaque mirum cum in verbis quoque ecclesiasticorum ac sanctorum doctorum nonnulla tam abusive proferantur, ad generationem Verbi demonstrandam, ut Deus Pater auctor esse Filii sui, et eum procreasse, vel Filius ab eo procreatus, vel ejus dicatur effectus esse, secundum id videlicet quod ab eo est genitus potius quam creatus vel factus, et ille tantum genitor potius quam creator vel auctor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:1)
Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:13)
sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:28)
Diuinum creat ex nichilo, Natura caduca Procreat ex aliquo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION