라틴어 문장 검색

palliolis etiam bibulae siccantur harenae, ne quis in infecto pulvere ros maneat, si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis insidet, hunc omnem spongia pressa rapit, nec iam densa sacro quidquam de corpore silva obtinet aut plenis fraudat ab exequiis, cumque recensetis constaret partibus ille corporis integri qui fuerat numerus, nec purgata aliquid deberent avia toto ex homine extersis frondibus et scopulis, metando eligitur tumulo locus:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.42)
recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:11)
hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:1)
non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae ex communi habitu boni perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:3)
idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:3)
pendens rota sulcat inanem aera et in liquido non solvitur orbita tractu, hic triplex uno comitatur Gratia nexu, hic redolet patulo Fortunae Copia cornu, hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris, hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat, hic Pallas madidis venit inter prela trapetis, hic distincta latus maculosa nebride Thyias Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit iam sectus recalet Corybas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 42)
"sed similis non ante metus aut astra notavi prodigiosa magis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권195)
"ex longo recalet furor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권303)

SEARCH

MENU NAVIGATION