라틴어 문장 검색

non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae ex communi habitu boni perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:3)
idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:3)
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 3:1)
"sed similis non ante metus aut astra notavi prodigiosa magis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권195)
primi consules prope seminudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 75:1)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION