라틴어 문장 검색

Symacus in uerbis parcus sed mente profundus, Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus, Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:5)
Non tamen omnino Naturam sentit auaram, Immo dote sua qua se tueatur habundat, In nullo paciens eclipsim muneris huius, Quo de more solet Natura beare iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:3)
Illic Saturnus spacium percurrit auaro Motu progressuque graui longaque dieta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:4)
Non minor in donis Racio succedit et omne Diffundit munus, nunc primum prodiga donis, Iampridem que parca fuit jam parcere dono Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:1)
Olim parca nimis, nunc uni prodiga, sese Transcendit, uiresque suas excedit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:2)
Post hos arma capit, humili de plebe creata Pauperies, facie deiecta, paupere cultu, Incessu tristi gradiens, sed prodiga uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:1)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)
Divitis in nummo mens philosophatur in arca Dum nummum sepelit, nummusque sepultus avari [0466B] Usibus emoritur, illum non ille, sed arca Possidet, et totum nummi sibi vindicat usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:12)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Divitias non dives habet, sed habetur ab ipsis, Non est possessor nummi, sed possidet ipsum Nummus, et in nummis animus sepelitur avari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:20)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
Audito enim Pisanorum et Genuensium adventu, Boemundus, princeps subdolus et frater avarus, ab Antiochia sex milliaribus Laodiceae vicina illis occurrens, omne malum et grande nefas de civibus Laodiceae referebat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION