라틴어 문장 검색

Non levi etiam argumento fuit secreti aliquid latuisse, et examinationes suppressas et et cohibitas fuisse, quod sacerdos ipse Simon postquam comprehensus esset ad supplicium nunquam palam productus fuisset, imo nec in publicum iudicium tractus (sicut compluribus ex clero ob proditiones minus atroces contigerat), sed tantum in gurgustio quodam incarceratus mansisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:16)
utque diploma remissionis verbis tam largis et amplis perscriberetur ut nullum prorsus genus altae proditionis (vel in regis ipsius personam) exciperetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:2)
Quod licet mirum videri posset, attamen regi prudenti et sagaci probabatur, qui satis sciret maxima sibi pericula non a proditionibus levioribus, sed ab atrocioribus imminere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:3)
Simul etiam rex multam adhibuit diligentiam ut portus regni clauderetur, ne fugitivi rebus praesentibus infensi aut suspecti mare traiicerent in Hiberniam aut Flandriam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:6)
Atque si forte audieritis celsitudinem suam compulsam fuisse e Britannia in Galliam fugere metu proditionis, hanc rem nolle celsitudinem suam ullo modo duci Britanniae imputari, in beneficiourum ante collatorum obliterationem, quod rex plene se informaverit eam rem ad mercenarios quosdam ducis consiliarios tantum pertinere qui, cum dux ipse graviter aegrotaret, eiusmodi, duce prorsus inscio, agitarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 16:3)
Ista lex a cancellarii suspicionibus fluxisse existimata est, qui cum vir austerus et imperiosus esset, atque in aula regia inimicos nonnullos sibi infensissimos degere cognosceret, suae securitati prospexit invidiam suam generali legis ordinatione obruens, praesidium nempe hoc cum omnibus consiliariis et nobilibus communicando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:4)
Accedebat etiam (ut credere par est) instigatio alicuius malevoli et rebus praesentibus infensi, ex iis qui apud eum populum maxime erant gratiosi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:5)
Neque hic destituerunt seditiosi illi, sed Ioannem Egremondum equitem auratum, virum turbidum et factiosum (quique diu ante regi infensus erat) in ducem suum cooptarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:11)
Quod si sanguis aliquis pravus aut infensus in regno reliquus sit, honorificum bellum externum remedium fuerit optimum ad eum expurgandum aut rectificandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:9)
5. Circa idem tempus ducissa ad se pellexerat unum ex servis regis interioribus (cui nomen erat Stephanus Frionus) secretarium regis pro lingua Gallica, hominem industrium sed turbulentum et regi infensum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:1)
Itaque post sex hebdomadarum spatium elapsum (quam moram rex honorifice interposuit, tam ut fratris intercessioni spatium daret quam ut palam fieret se non sine conflictu quodam animi ad hoc compulsum) altae proditionis condemnatus est, et statim post decapitatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:20)
16. Attamen usque ad hodiernum diem incertae memoriae est, tam crimen ipsum huius praenobilis personae propter quod morte mulctatus est, quam caussa defectionis suae a rege et infensi sui erga regem animi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:1)
Quos (ut videtur) iudices illi gravissimi in memoriam revocantes noluerunt prorsus proditionibus cum clausula conditionali patrocinari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:8)
Henricus iste, hostis meus infensissimus et capitalis, quamprimum me vivere intellexerat, omnis viis et modis perniciem meam machinari caepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:20)
Primo enim (ut caussam suam iniustissimam crudelitate muniret) plures ex nobilibus regni quos suspectos habebat sibique infensos atrocissime necare iussit, veluti charissimum consanguineum nostrum Guilielmum Stanleium camerarium, Simonem Mountfortum, Robertum Ratcliffum, Guilielmum Dawbeneium, Humpredum Staffordum, et complures alios praeter eos qui vitas suas immani pretio redemerunt, ex quibus haud pauci iam in asylis degunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION