라틴어 문장 검색

At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum, M. Valerio A. Cornelio consulibus, a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxima gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 75:1)
si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 437:2)
quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 640:1)
eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 193:2)
et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 247:1)
Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장21)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장13)
Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
(카이사르, 내란기, 1권 65:2)
Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장4)
Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 53장2)
idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 2:2)
mandatum est, qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha7)
Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION